RSS

Silio Itálico: Punica XVI, 575-589

01 Dic

Quos postquam clamor plaususque probauit honores,

germanus ducis atque effulgens Laelius ostro

nomina magna uocant laeti manesque iacentum

atque hastas simul effundunt. celebrare iuuabat

sacratos cineres atque hoc decus addere ludis.

ipse etiam mentis testatus gaudia uultu

ductor, ut aequauit meritis pia pectora donis,

et frater thoraca tulit multiplicis auri,

Laelius Asturica rapidos de gente iugales,

contorquet magnis uictricem uiribus hastam

consurgens umbrisque dari testatur honorem.

hasta uolans, mirum dictu, medio incita campo

substitit ante oculos et terrae infixa cohaesit

Anuncios
 
Deja un comentario

Publicado por en 1 diciembre, 2011 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s

 
A %d blogueros les gusta esto: