RSS

Nueva publicación sobre las guerras astur-cántabras

Publicamos a continuación un enlace a la reseña aparecida en TERRAE ANTIQUAE sobre un nuevo libro que recoge los trabajos presentados en el “Primer encuentro arqueológico Guerras astur-cántabras” celebrado en octubre de 2014 en Gijón

 

 
Deja un comentario

Publicado por en 9 abril, 2016 en Uncategorized

 

Etiquetas:

Anneo Floro: 2, 33

FLORI EPITOMAE DE TITO LIVIO BELLORVM OMNIVM ANNORVM DCC LIBRI DVO
LIBER SECVNDVS
XXXIII. Bellum Cantabricum et Asturicum.

XXXIII. Sub occasus pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus. Hic duae validissime gentes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. Cantabrorum et prior acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogidos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabantur, non est expeditio mandata, sed sumpta. Ipse venit Segisamam, castra posuit; inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritum ferarum quasi quadam cogebat indagine.

En occidente, casi toda Hispania estaba pacificada excepto la que baña el Océano Citerior y toca las montañas de la extremidad del Pirineo. Aquí vivían dos pueblos muy fuertes aún no sometidos, los cántabros y los ástures.

Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. Tertio Aracillum oppidum magna vi repugnat; captum tamen postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua quindecim milium fossa comprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi ex arboribus taxeis exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit. Mox ipse praesens hoc deduxit montibus, hoc obsidibus adstrinxit, hoc sub corona iure belli venundedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantum erat Caesar, ut triumphos augeri contemneret. Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus, ut barbaris, impes; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra. Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua cladem certamen cum tam fortibus tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitum advenit. Pro ut victoria fuit oppressisse consilia, sic tamen quoque non incruento certamine. Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancia excepti, ubi cum locis adeo certatum est, ut cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quem incensa monumentum.
Hinc finis Augusto bellicorum certaminum fuit, inde rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quo se recipiebant, castra sua, quia in plano erat, habitare et incolere iussit: ibi gentis esse consilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis: circa enim omnis aurifera et chrysocollae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.

 
Deja un comentario

Publicado por en 4 enero, 2012 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,

Artículo sobre la conquista romana del territorio ástur en TERRA ANTIQUA

José Luis Vicente González: La conquista romana del territorio ástur. Una nueva propuesta para el debate.

 
Deja un comentario

Publicado por en 20 diciembre, 2011 en ARTÍCULO

 

Etiquetas: ,

Silio Itálico XV, 413

Proximus applicito saxosis aggere siluis
tendebat fratris spirans ingentia facta
Hasdrubal. hic robur mixtusque rebellibus Afris
Cantaber, hic uolucri Mauro pernicior Astur;
tantaque maiestas terra rectoris Hibera,
Hannibalis quantus Laurenti terror in ora.

 
Deja un comentario

Publicado por en 13 diciembre, 2011 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,

Silio Itálico XII, 746-752

Hi spectant, quo fixa loco tentoria regis
astiterint, hi, qua celsus de sede uocatas
adfatus fuerit turmas, ubi belliger Astur
atque ubi atrox Garamas saeuusque tetenderit Hammon.
corpora nunc uiua sparguntur gurgitis unda, 750
nunc Anienicolis statuunt altaria nymphis.
tum festam repetunt lustratis moenibus urbem.

 
Deja un comentario

Publicado por en 13 diciembre, 2011 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,

Lucano IV, 1-10

At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saeuus agit non multa caede nocentem
maxima sed fati ducibus momenta daturum.
iure pari rector castris Afranius illis
ac Petreius erat; concordia duxit in aequas                  5
imperium commune uices, tutelaque ualli
peruigil alterno paret custodia signo.
his praeter Latias acies erat inpiger Astur
Vettonesque leues profugique a gente uetusta
Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis.  

 
Deja un comentario

Publicado por en 13 diciembre, 2011 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,

ARAE SESTIANAE

Artículo en LA NUEVA ESPAÑA sobre su 2º milenio.

 

 
Deja un comentario

Publicado por en 1 diciembre, 2011 en INSCRIPCIÓN

 

Etiquetas: