RSS

Archivo de la etiqueta: Lucano

Lucano IV, 1-10

At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saeuus agit non multa caede nocentem
maxima sed fati ducibus momenta daturum.
iure pari rector castris Afranius illis
ac Petreius erat; concordia duxit in aequas                  5
imperium commune uices, tutelaque ualli
peruigil alterno paret custodia signo.
his praeter Latias acies erat inpiger Astur
Vettonesque leues profugique a gente uetusta
Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis.  

Anuncios
 
Deja un comentario

Publicado por en 13 diciembre, 2011 en TEXTOS

 

Etiquetas: ,